CAPUT LXII

JUL. Hic jam, licet egerit partes suas veritas, tamen ut sit intentus lector, admoneo. Plurimum igitur in hoc conflictu de meo jure deposui, secutusque quo adversarii temeritas provocaverat, adeo sanae fidei scita defendi, ut etiamsi Magistri Gentium verba essent, quibus illum usum Traducianus putavit; liqueret tamen eum nihil de naturali sensisse peccato, qui nominando hominem, sed unum, non utique generationem criminis, sed exempla culpasset.

AUG. Exemplum dedisti, sed vanitatis in te ipso: quia si exemplum peccati a primo peccatore homine Apostolus poneret, id est, Adam; profecto exemplum justitiae a primo homine justo poneret, id est, Abel.