CAPUT LXIII

JUL. Constat autem non esse apostolicorum verborum eum ordinem, quem inimicus noster putavit. Argumentatur quippe hoc modo:

“Si Apostolus imitationem,”

inquit,

“voluisset intelligi, non per unum hominem, sed per diabolum peccatum intrasse, et per omnes homines pertransisse dixisset. De diabolo quippe scriptum est, Imitantur eum, qui sunt ex parte ejus”

(Sap. II, 25).

“Sed ideo per unum hominem dixit, a quo generatio utique hominum coepit ut per generationem doceret iisse per omnes originale peccatum”

(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 45). In hoc ergo mentitur, quod affirmat beatum Paulum pronuntiasse, quia per unum hominem peccatum intraverit in mundum, atque ita in omnes homines pertransierit: hoc, inquam, in Magistri Gentium sermonibus non tenetur; ille quippe non dixit peccatum transisse, sed mortem. Est ergo ordo verborum: Sicut per unum hominem peccatum in mundum intravit, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Sublimis informator Ecclesiae, quid sibi dicendum esset expendit: Per unum, inquit, hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit. Jam nominaverat mortem, atque peccatum; quid fuit necesse ut in eo quod pertransisse dicebat, mortem a peccati communione separaret, ut signanter ostenderet, in hunc quidem mundum per unum hominem intrasse peccatum, et per peccatum mortem; in omnes vero homines non peccatum transisse, sed mortem, utique judicii illatam severitate, praevaricationis ultricem, non corporum semina, sed morum vitia persequentem; nisi quia commendare et praemunire curavit, ne vestro dogmati opitulatus aliquid putaretur?

AUG. In eo quidem loco, ubi dictum est, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit; utrum peccatum, an mors, an utrumque per omnes homines pertransisse dictum sit, videtur ambiguum: sed quid horum sit, res ipsa tam aperta demonstrat. Nam si peccatum non pertransisset, non omnis homo cum lege peccati, quae in membris est, nasceretur: si mors non pertransisset, non omnes homines, quantum ad istam conditionem mortalium pertinet, morerentur. Quod autem dicit Apostolus, in quo omnes peccaverunt: in quo, non intelligitur nisi in Adam, in quo eos dicit et mori; quia non erat justum, sine crimine transire supplicium. Quacumque te vertas, nullo modo catholicae fidei fundamenta subvertes: praesertim quia et tu ipse tibi adversaris, qui nunc dicis non peccatum transisse, sed mortem; cum superius dixeris, Apostolum ideo non duos homines, sed unum inculcasse, ut doceret imitatione transisse, non generatione peccatum (Supra, capp. 56 et 61). Transiit ergo cum morte peccatum : quid est quod nunc dicis, non peccatum transisse, sed mortem?