CAPUT LXIV |
JUL. Quantum igitur inter te et Paulum distet, intende. Ille dicit, per unum hominem: tu, Per duos, id est, per generationem. Ille pronuntiat, in primo homine et peccatum et mortem fuisse, ad posteros vero solam transisse mortem: tu contra asseris, et peccatum ad omnes et interitum cucurrisse.AUG. Jam responsum est: relegant qui volunt quae supra diximus, ne superfluo eadem iterum iterumque repetamus. |