CAPUT LXV |
JUL. Impudenter igitur sub umbra ejus nominis delitescis, cum nimis diversa contrariaque dicatis. Ille enim arguit opus hominum, tu opus Dei: ille studia delinquentium, tu innocentiam vitamque nascentium: ille voluntatem hominum, tu naturam.AUG. Superius ad omnia ista responsum est: unde jam te irridet qui meminit; qui vero non meminit, si illa relegerit, profecto ista tua vana cum irriserit, te dolebit. |