CAPUT LXVI

JUL. Intravit igitur, secundum Apostolum, per unum hominem peccatum in hunc mundum, et per peccatum mors; quoniam illum et reum, et damnationi mortis perpetuae destinatum, mundus aspexit. In omnes autem homines mors pertransiit; quia una forma judicii praevaricatores quosque etiam reliquae comprehendit aetatis: quae tamen mors, nec in sanctos, nec in innocentes ullos saevire permittitur; sed in eos pervadit, quos praevaricationem viderit aemulatos.

AUG. Hoc loqueris, quod objectum est haeresiarchae vestro Pelagio in episcopali judicio Palaestino, quod ita factus fuerit Adam, ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Hanc enim mortem qua omnes morimur, de qua dictum est, A muliere initium factum est peccati, et propter illam omnes morimur (Eccli. XXV, 33), non vis ex peccato in omnes fecisse originaliter transitum; ne cogaris fateri simul etiam originaliter transisse peccatum. Sentis quippe, quam iniquum sit, sine merito transisse supplicium. Verumtamen tam catholicum est quod expugnare conaris, ut hoc ille cui, sicut dixi, objectum est, nisi damnasset, profecto ex illo judicio damnatus exiisset. Mors ergo et ista, qua spiritus a corpore separatur, et illa quae dicitur secunda, qua spiritus cum corpore cruciabitur, quantum attinet ad meritum generis humani, in omnes homines pertransiit: sed gratia Dei, per eum qui venit, ut moriendo regnum mortis auferret, ea resurrectione cujus in illo praecessit exemplum, mortem regnare non sivit. Hoc tenet catholica fides, hoc tenent judices quos Pelagius formidavit; hoc non tenent haeretici quos Pelagius seminavit.