CAPUT LXVII

JUL. Quae praevaricatio, licet non sit facta naturalis; fuit tamen forma peccati: atque ob hoc, licet non aggravet nascentes, tamen accusat imitantes.

AUG. Et si tu oblitus es grave jugum quod aggravat nascentes; nos te non desistimus commonere.