|
JUL. Delectat prorsus et penitus afficit, causari
imbecillitatem naturae, dicere carnem congenitis obnoxiam esse
peccatis, nec in voluntate hominis emendationis effectum locare, sed
studiorum crimina officia vocare membrorum: catholicam hanc fidem
esse, ut liberum confiteatur arbitrium, sed per quod homo malum facere
cogatur, bonum velle non possit.
AUG. Quid nobis irasceris, qui emendationis effectum tanto certius
appetimus, quando fidelius eum a Domino petimus? Frustra inflatam
linguam voce superbiente dilatas: nolumus prorsus, nolumus eis
annumerari qui confidunt in virtute sua (Psal. XLVIII, 7).
Anima nostra Deo sitit (Psal. LXII, 2), cui dicit,
Diligam te, Domine, virtus mea (Psal. XVII, 2). Potest
enim homo bonum velle; sed praeparatur voluntas a Domino (Prov.
VIII, sec. LXX): in malum vero libens vergit vitiata,
propter quod est sananda natura.
|
|