CAPUT LXIX

JUL. Sed jam pergamus ad reliqua, ut cui dogmati Apostolus concinat, sicut ex multa parte claruit, processibus sacri sermonis ostendat.

“Quid autem aliud indicant etiam sequentia verba apostolica? Cum enim hoc dixisset, adjunxit, Usque ad legem peccatum in mundo fuit”

(Rom. V, 13):

“id est, quia nec lex potuit auferre peccatum. Peccatum autem non deputabatur, cum lex non esset. Erat ergo, sed non deputabatur, quia non ostendebatur quod deputaretur: sicut enim alibi dicit, Per legem cognitio peccati”

(Id. III, 20).

“Sed regnavit, inquit, mors ab Adam usque ad Moysen; hoc est quod supra dixerat, usque ad legem: non usque ad Moysen, ut deinceps non esset peccatum; sed quia nec lex per Moysen data regnum potuit mortis auferre, quae non regnat utique nisi per peccatum. Regnum porro ejus est, ut hominem mortalem in secundam etiam, quae sempiterna est, praecipitet mortem. Regnavit autem. In quibus? Etiam in his, inquit, qui non peccaverunt, in similitudinem praevaricationis Adae, qui est forma futuri”

(Id. V, 14).

“Cujus futuri, nisi Christi? et qualis forma, nisi a contrario? Quod alibi etiam dicit: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur”

(I Cor. XV, 22).

“Sicut in illo illud, ita in isto istud: ipsa est forma. Sed haec forma non omni ex parte conformis est: unde hic Apostolus secutus adjunxit, Sed non sicut delictum, ita et donatio. Si enim ob unius delictum multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in multos abundavit (Rom. V, 15). Quid est, multo magis abundavit? Quia omnes qui per Christum liberantur, temporaliter propter Adam moriuntur, propter ipsum autem Christum sine fine victuri sunt”

(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 46). Nihil aliud consequentibus Apostoli sermonibus indicari professus es quam originale peccatum: quod nos approbavimus ipso sui exordio non ab eo ostensum fuisse, quia per unum, non per duos, peccatum transisse signaverat.

AUG. Jam responsum est, et adhuc tu vana loqueris: neque enim hoc mirum est; adhuc enim quid responderim nescis: tunc eris impudentior quando scieris, si vanis relictis vera tenere nolueris.