CAPUT LXX

JUL. Verumtamen utrum id quod praeterierat, vel nunc intimet, expendendum est. Usque ad legem, inquit, peccatum in mundo. Tu dicis quia hoc peccatum Apostolus naturale voluerit intelligi: quaero ergo, si usque ad legem fuit, cur desierit esse post legem. Neque enim acquiesco, ut usque ad legem, usque ad finem ejus, potius quam usque ad exortum intelligam. Mecum facit verbi proprietas: quod dicit usque ad legem fuisse, ostendit non esse post legem; et quodcumque tempore ablatum est, naturale non fuit. Quod ergo infregit censura legis, et infringendo ex multa parte restinxit, imitatione apparet, non generatione susceptum.

AUG. O intellectum, quid aliud dicam, quam haereticum! Si ergo lex abstulit peccatum, quia sic vis intelligi usque ad legem; fuit ergo per legem justitia. Si per legem justitia; ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21). Si autem peccatum lex non abstulit ut non esset, quod prius eam fecisse dixeras, et mox te poenituit; sed tamen peccatum lex infregit, ut postea correxisti, et ex multa parte restinxit: mentitus est qui ait, Lex subintravit ut abundaret delictum (Rom. V, 20). Sed quia ille verum dixit, tu nihil dicis; et tamen nihil dicendo, haeretica pertinacia contradicis.