CAPUT LXXI

JUL. Verum ne videar hic nimis tecum agere tenaciter, acquiescamus, quod usque ad legem, usque ad Christum possit intelligi: concedis ergo peccatum hoc quod dicis originale, non esse post Christum? Et quomodo, et in Apostolorum membris, et in omnibus baptizatis, et usque hodie post tot saecula adventus Christi, opus diaboli, fruticem adversariae potestatis, legemque peccati manere, vigere, vivere dicis?

AUG. Non hoc dico: nihil dicis. Aliud est peccatum, aliud concupiscentia peccati, cui non consentit qui per gratiam Dei non peccat: quamvis et ipsa concupiscentia peccati vocetur peccatum, quia peccato facta est. Sicut scriptura quaelibet, manus ejus dicitur cujus manu facta est. De quo autem dictum est, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29); ipse reatum peccati, quod generatione trahitur, regeneratione dissolvit; ipse spiritum donans facit non regnare peccatum in nostro mortali corpore ad obediendum concupiscentiis ejus (Rom. VI, 12); ipse quotidiana indulgentia, propter quam quotidie dicimus, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12), si quid concupiscentia peccati etiam bene resistendo certantibus male persuaserit, misericors delet; ipse gravi ruina elisos erigit poenitentes; ipse ubi non possit omnino peccari, perducet constituetque regnantes, quando dicitur, Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis est peccatum (I Cor. XV, 55 et 56). Ecce quomodo peccatum mundi Agnus ille Dei tollit, quod lex auferre non potuit.