CAPUT LXXII

JUL. Verum videamus et reliqua. Peccatum autem non deputabatur, ait Apostolus, cum lex non esset (Rom. V, 13): post quod tu subdis,

“Erat ergo, sed non deputabatur, sicut alibi dicit, Per legem cognitio peccati”

(Id. III, 20). Si ergo per legem peccati est facta cognitio, et peccatum traducis ante legem non imputabatur; ostende hoc imputatum fuisse sub lege. Nam si per legem peccati cognitio, ante legem ignoratio peccati; ambigi non potest hanc fuisse causam maximam promulgandae legis, ut proderetur et caveretur, quod prius latebat.

AUG. Ut proderetur, verum dicis; hoc et nos dicimus: ut autem caveretur, non lex, sed gratia; non littera, sed spiritus fecit. Lex enim subintravit, non ut caveretur, sed ut abundaret peccatum, et superabundaret gratia, qua peccatum et deleretur factum, et ne fieret caveretur.