CAPUT LXXIII

JUL. Hic sit ergo summa certaminis: aut ostende imputatum sub lege fuisse cuiquam originale peccatum, ostende fuisse monstratum; et consentiam de hoc peccato Apostolum locutum fuisse.

AUG. Ostendo quidem, quod provocas ut ostendam: sed si oculos operiatis ad ea quae videre non vultis, et ne ab aliis videantur, nebulas contentionis offunditis. Circumcisio carnis, lege praecepta est (Gen. XVII, 12); qua non posset melius significari, per Christum regenerationis auctorem tolli originale peccatum. Cum praeputio quippe omnis homo nascitur, quemadmodum cum originali peccato: et octavo die lex circumcidi carnem praecepit, quia Christus die dominico resurrexit, qui post septimum sabbati octavus est: et circumcisus praeputiatum gignit, trajiciens in illum quo ipse jam caruit; sicut baptizatus in filium quem generat carne, reatum tamen trajicit originis, quo absolutus est ipse. Postremo in lege scriptus est Psalmus: Ego in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea in utero me aluit (Psal. L, 7). Quod videretis profecto, nec auderetis aliquid contradicere, si Cypriano, et Ambrosio, caeterisque talibus Ecclesiae doctoribus, fidei oculos similes haberetis.