|
JUL. Aut certe quia hoc in lege non potest inveniri,
acquiesce, impudentissime, de eo peccato loqui Apostolum, quod
imitatione trahitur, voluntate committitur, ratione arguitur, lege
ostenditur, aequitate punitur.
AUG. De omni peccato quod per Christum tollitur, dictum est,
Usque ad legem peccatum in mundo fuit: quoniam lege non tollitur,
sive originale, sive additum, sive quod erat et ante legem, sive quod
etiam lege subintrante abundavit. Cum autem ais, de eo peccato loqui
Apostolum, quod aequitate punitur; expergiscere, et vide ibi esse et
originale peccatum. Non enim aliter aequitas Dei grave jugum
imponeret ipsis quoque exordiis parvulorum: quod jugum cura nostra
saepe commemorat, ut cervicem tuam, si non inflexerit, frangat. Nam
hoc peccatum etiam lege monstrari, praecepto circumcisionis ostendi.
Quod si negas tu, doce quo peccato proprio, si non circumcideretur,
interibat anima parvuli de populo suo (Gen. XVII, 14).
Scio, non doces: sed volens nos fatigare, nec taces.
|
|