CAPUT LXXV
JUL. Caeterum quod fingitis, originale peccatum, nec per unum transmitti potest, quoniam generatio per duos agitur.
AUG. Jam responsum est: lege quae hinc a me dicta sunt, et invenies te vana dixisse.