|
JUL. Nec potuit aliquando esse, si potest aliquando
non esse: quia naturalia ab initio substantiae usque ad terminum illius
perseverant.
AUG. Hoc et de morte posses dicere; nam etiam cum ipsa nascimur:
Corpas enim mortuum est propter peccatum (Rom. VIII, 10):
sed et si non propter peccatum, sicut desipitis; nascimur tamen sine
dubitatione mortales: et tamen mors atque mortalitas non erit
immortaliter viventibus nobis. Sicut ergo mors originalis est, et
tamen potuit esse, potest non esse, melius nostra manente natura: sic
et originale peccatum, et potuit esse, generatione tractum; et potest
non esse, regeneratione detractum.
|
|