CAPUT LXXVII

JUL. Nec a lege ostensum est, vel ostendi potuit; quia nunquam legislator usque ad hanc veniret amentiam, ut praeciperet cuiquam, Noli ita, vel ita nasci: et quod admoneri non decuit ut corrigatur, justum esse non potest ut puniatur.

AUG. Non praecipitur homini quo modo nascatur: sed praeceptum est quo modo ille viveret, praeceptumque violavit; a quo parente peccatum originale deducitur. Praecipitur etiam ut infans circumcidatur, damnandus nisi circumcidatur: cui tamen non solum aliquid aliud, sed nec saltem circumcisio ipsa praecipitur. Ac per hoc, non quidem praecipitur homini quomodo nascatur: mundus tamen non est a sorde peccati, nec infans cujus est unius diei vita super terram (Job XIV, 4, sec. LXX). Lege verba sancti Job, et invenies te esse mendacem, loquente illo quem Deus dixit esse veracem.