CAPUT LXXVIII

JUL. Et quod usque ad legem est, ostenditur non esse post legem, ostenditur postremo non esse post Christum.

AUG. Ita reatus hujus peccati ostenditur non esse post peccatorum abolitionem, sicut mors post carnis resurrectionem.