CAPUT VII

JUL. Vanos vero hominum haereticosque sermones, qui asserant Deum justum ad bonum opus liberum hominem condidisse, et esse in uniuscujusque potestate recedere a malo, ac studiis splendere virtutis, ut his qui flagitia in neccessitatem carnis refundunt, sollicitudinum et timorum aculeus infigatur.

AUG. Non dicimus hominum vanos haereticosque sermones, qui asserunt Deum justum ad bonum opus liberum hominem condidisse. Talem quippe Adam condidit, in quo fuimus omnes: sed peccando perdidit se, et omnes in se. Unde nunc non est in potestate filiorum hominis a malo liberari, nisi gratia Dei det potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Propter hoc, non his qui flagitia, sicut dicis, in necessitatem carnis refundunt; sed his qui ut in tentationes flagitiorum non inferantur, preces Deo fundunt, figitur aculeus sollicitudinis et timoris, ne consentiant superbissimis et Deo ingratissimis disputationibus vestris.