CAPUT LXXX
JUL. Et ut quod egimus, inculcetur memoriae lectoris; definisti quondam
“peccatum,”
et optime,
“nihil esse aliud quam voluntatem admittendi quod justitia vetat, et unde liberum est abstinere.”
AUG. Jam responsum est quod peccati sit ista definitio, non ejus quod sit et poena peccati (Supra, lib. 1, cap. 47).