CAPUT LXXXI

JUL. Quae definitio ad intelligendam quoque justitiam Dei aperuit viam, ut censeremus aequitatem divini neutiquam stare judicii, nisi illud imputasset in peccatum, a quo nosset liberum fuisse ei qui propter hoc affligitur, abstinere.

AUG. Propter quid ergo affliguntur parvuli, si nullum habent omnino peccatum? An omnipotens et justus Dei injustas poenas a tot innocentibus prohibere non potuit?