CAPUT LXXXII |
JUL. Magistrum vero Gentium rationem privilegio auctoritatis armantem, pronuntiasse, quia per unum hominem in hunc mundum culpa transierit; quo nomine separavit opera nuptiarum, quae sine duorum negotio esse non possunt; commendavimus: atque ob hoc ab illo unum fuisse nominatum, ne quis duos intelligere auderet.AUG. Jam responsum est: assidue te delectat vana garrire. |