CAPUT LXXXIII

JUL. Et re vera multo ego consequentius, unum quem Apostolus dicit, unum assero, ut doceam vitium imitationis, non generationis fuisse, quam Traducianus unius nomine, qui dicitur peccati fuisse vestibulum, seminibus rem admovet voluntatis, quod rerum natura non recipit.

AUG. Desine quod jam refellimus iterare: quid nos cogis adhuc eadem atque eadem dicere contra tantam sapientiam tuam, qua putas ideo non significari generationem, ubi dictum est, Per unum hominem peccatum intravit in mundum; quia per duos fit generatio, non per unum: quasi peccatum illud, quod non vultis generatione, sed imitatione transisse, unus admiserit? Cum ergo et ipsum fuerit a duobus admissum, cur per unum hominem dictum est peccatum intravit in mundum; nisi quia non a femina concipiente atque pariente, sed a viro seminante est generationis exordium; aut quia jam non sunt duo, quando per coitum una fit caro?