|
JUL. Postea quoque ad legem ventum est, ad cujus
usque tempus praescripsit Apostolus non ostensum viguisse peccatum.
Quod tu tempus usque ad finem legis protelare conatus es, non
intelligens nequidquam te argumentatum; quandoquidem constringendus a
nobis esses, ut probares hoc peccatum, de quo mentiris Paulum
locutum, et quod asseris usque ad abolitionem regnasse Veteris
Testamenti, vel imputatum fuisse, vel imputari potuisse sub lege;
vel certe acquiesceres, non regnare post Christum, ut sensibus tuis
saltem inflexa violenter Apostoli sententia consonaret. Horum autem
nihil reddi a te potest. Fidei ergo nostrae in solido est puritas
collocata, cui et rationis instituta, et justitiae dignitas, et
Apostoli per omnia scita conveniunt.
AUG. Nihil te dicere, et quod respondimus monstrat, et tu ipse.
Apostolus quod ait, Usque ad legem peccatum in mundo fuit: non
originale tantum, sed omne peccatum intelligi voluit: et ideo usque ad
legem fuit, quia nec lex potuit auferre peccatum. Usque ad legem
quippe dictum est, ut etiam ipsam legem sententia ista concluderet:
quomodo dictum est in Evangelio, Omnes ergo ab Abraham usque ad
David generationes quatuordecim (Matth. I, 17): non enim
excepto David, sed ipso etiam computato numerus iste completur.
Sicut ergo cum audimus quatuordecim generationes usque ad David, non
excipimus David, sed ipsum etiam computamus: ita cum audimus, Usque
ad legem peccatum in mundo fuit, non excipere legem, sed etiam ipsam
computare debemus. Quia sicut David non est extra numerum, qui
dictus est usque ad ipsum; sic lex non est extra permansionem peccati,
quod fuisse dictum est usque ad ipsam. Ac per hoc, nemo tollit
peccatum, quod nec lex, quamvis sancta et justa et bona, potuit
auferre, nisi ille de quo dictum est, Ecce Agnus Dei, ecce qui
tollit peccata mundi (Joan. I, 29). Tollit autem et dimittendo
quae facta sunt, ubi et originale comprehenditur; et adjuvando ne
fiant, et perducendo ad vitam ubi fieri omnino non possint.
|
|