|
JUL. Sed videamus et reliqua. Postquam ergo
dixisti,
|
“Haec forma non omni ex parte conformis est;”
|
|
adjungis,
|
“Unde hic Apostolus secutus adjunxit, Sed non sicut delictum, ita
et donatio: si enim ob unius delictum multi mortui sunt, multo magis
gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures
abundavit”
|
|
(Rom. V, 12, 13, 15). Quam sententiam hoc
modo exponis:
|
“Quid est, multo magis abundavit; nisi quia omnes qui
per Christum liberantur, temporaliter propter Adam moriuntur,
propter ipsum autem Christum sine fine victuri sunt”
|
|
(De Nuptiis et
Concupiscentia, lib. 2, n. 46)? Pronuntiavit certe
Apostolus, de cujus nobis est opinione certamen, efficacius operari
ad collationem salutis et copiosius gratiam Salvatoris, quam peccatum
Adae; ut ostenderet multo vehementius profuisse Christum, et
pluribus profuisse, cujus gratia (ut ipso ejus verbo utar) abundavit
in plures, quam praevaricationem primi hominis nocuisse, quem tu dicis
seminibus illigasse peccatum.
AUG. Multo magis abundavit, dixit: non, In magis multos; id
est, non, In plures. Quis enim non videat plures esse in genere
humano, in quos non abundavit; ut ex pluribus ostenderetur quid
universae massae justo judicio deberetur, nisi ubi vellet Spiritus
spiraret, et Deus quos dignaretur vocaret, et quem vellet religiosum
faceret (Ambrosius, lib. 7 in Luc. IX)?
|
|