|
JUL. Si enim Adam, ut dicitis, peccato naturali
generavit omnes in condemnationem, tantumque de suis visceribus in
sobolem virus effudit, ut in natura hominis cuncta Dei instituta
turbaret;
AUG. Quando parvulum spiritus vexat immundus, animamque ejus et
corpus affligit, sensus sanitatemque pervertit; nonne universa ejus,
quam Deus instituit, natura turbatur? nec invenitis omnino tanti
hujus mali meritum, negantes originale peccatum. Cur enim non hic
attendis, in natura hominis per diaboli virus cuncta Dei instituta
turbari? Dic causam parvuli, dic reatum ejus cui recens nato ista
contingunt, qui non vis verba apostolica sic accipere, quemadmodum
accipit ex quo est instituta catholica Ecclesia, et quemadmodum suis
tam perspicuis malis confitetur ipsa natura. Et tamen si bene
consideremus, Dei nullo modo instituta turbantur: quoniam praescius
futurorum cuncta constituit: nec totum quod meretur apostatica
creatura, singulis reddit; sed in mensura, et numero, et pondere
disponens omnia (Sap. XI, 21), neminem sinit mali aliquid
perpeti, quod non meretur; quamvis non tantum, quantum massae debetur
universae, singulus quisque patiatur.
|
|