|
JUL. Ut sine dono diaboli, ad quod dicis
libidinem sexuum pertinere, nuptiae quas Deus creaverat, esse non
possent; imo illis quas ordinaverat, institutionis suae honore
avolantibus, has quarum ordo permansit, cum motione genitalium, cum
pudore coeuntium, cum calore et consternatione membrorum, cum
jucunditate sensuum, cum iniquitate nascentium, diaboli, non Dei,
opus esse cogeret atque convinceret:
AUG. Si malum vitiorum, quod nisi in aliquo bono esse non potest,
a naturarum bonitate discernas; nec excusabis diabolum, nec accusabis
Deum: nec excusabis libidinis malum, nec accusabis nuptiarum bonum.
|
|