|
JUL. Postremo, in Ecclesiis quae magnum honorem et
magnum populum possideant, praedicari tantam vim esse peccati, ut ante
membrorum formam, ante initium adventumque animae, jactis seminibus
supervolans, in secretum matris invadat, et reos faciat nascituros,
ortuque ipso antiquior exspectet culpa substantiam; quae lex peccati
habitans deinceps in membris, captivum hominem cogat servire
criminibus, non castigatione in turpitudinibus, sed misericordia
digniorem: quandoquidem quod nos vitia pravae voluntatis esse dicimus,
id in Ecclesia a viris et feminis magnisque pontificibus originalis
passio nuncupatur.
AUG. Respondet tibi Ambrosius pontifex magnus, haeresiarchae
vestri excellenter ore laudatus, et dicit:
|
“Male Eva parturivit,
ut partus relinqueret mulieribus haereditatem, atque unusquisque
concupiscentiae voluptate concretus, et genitalibus visceribus
infusus, et coagulatus in sanguine, in pannis involutus, prius
subiret delictorum contagium, quam vitalis spiritus munus hauriret”
|
|
(Lib. de Sacr. regen. seu de Philos.). Sananda est itaque,
Juliane, humana, Deo miserante, natura: non, te inaniter
declamante, tanquam sana laudanda.
|
|