CAPUT XC

JUL. Si haec, inquam, cuncta in Dei imaginem primi hominis invexit iniquitas; manifestum est nimis esse imbecillam Christi gratiam in suis muneribus, quae nihil quod his tot trabalibus malis mederetur invenit: aut si invenit, affirma. Singula enim nunc singulis conferamus. Si Adam praeter voluntatis opera, ipsius naturae instituta subvertit; nihil debuit magis Christus, quam ea quae ab illo fuerant elisa, reparare, his videlicet vestigiis quibus ille subruerat.

AUG. Hoc facit, sed non quomodo tu vis. Quis enim cognovit mentem Domini? aut quis consiliarius ejus fuit (Isai. XL, 13; Rom. XI, 34)?