|
JUL. Recederet postremo post donum gratiae coeuntium
pudor, nec iret per membra quietis imitatio, nec paterentur sensus
onera dulcedinis: liberum postremo baptizatis redderetur arbitrium, ut
per correctionem naturae, expulsa lege peccati, tam possibile
confitereris esse mortalibus, nitere splendore virtutum, quam sordibus
horrere vitiorum: imo penitus nec mortales, qui Sacramentis
imbuuntur, esse deberent.
AUG. Et tamen, Juliane, tales nuptias in paradiso constituere
non te pudet, ubi coeuntium confiteris pudorem. Ergone aliquid
pudendum erat, ubi nihil nisi laudandum, qui supra cuncta laudandus
est, Conditor instituerat? Sed quis potest hoc sapere et dicere,
nisi quem non pudet id laudare quod pudet?
|
|