|
JUL. Si enim pugnat medicina cum vulnere, et mors
peccato dicitur accidisse, ablationem mortis amotio peccati debet
operari.
AUG. Adhuc quidem dicitis, Adam sic fuisse factum, ut sive
peccaret, sive non peccaret, moriturus esset: sed ista dicentes jam
vos magister vester in episcopali judicio Palaestino, nec sine se
ipso, quia non se correxit, Pelagius ipse damnavit : Deus autem non
in isto saeculo maligno beatificat suos, quibus hic peccata dimittit,
et spiritus gratiae pignus impertit. Ideo eis qui etiam malis saeculi
hujus vel delectabilibus, vel saevis atque asperis, partim non
utuntur, partim bene utuntur, futurum promisit saeculum, in quo mala
nulla patiantur; ubi tales essent et nuptiae, quales in illo
paradiso, si nemo peccasset, esse potuissent, in quibus nihil
pudendum esset: sed nec tales erunt, quoniam beatorum numero impleto,
cui sint nuptiae necessariae, generatio ipsa non erit.
|
|