CAPUT XCIV

JUL. Verum cum nihil horum quae diximus, baptizatorum constet evenire corporibus; non potuisse autem aliter, id est, non debuisse, quam his medicinae modis totum fieri, veritas clarior sole monstraverit: confitendum tibi est, aut illa quae prius enumeravimus, non accidisse peccato, et ideo nec vulnera fuisse naturae; ut constet ratio gratiae, per quam manifestum est, illa de suis ordinibus mota non esse: aut certe negandum, in mysteriis Christi quidquam esse medicinae, quae de tot secundum te morbis ne unum quidem sanare potuerint.

AUG. Imo vero hinc deberetis agnoscere, si mente sobria viveretis, quam magnum illud peccatum fuerit, quod per unum hominem intravit in mundum, et cum morte in omnes homines pertransiit: quandoquidem malis hujus saeculi, cum quibus homines moriuntur, nec baptizati, jam reatu ablato, omnibus eruuntur, nisi post hanc vitam; in qua nos oportet, etiam promissis bonis, exerceri adhuc malis. Nam si merces fidei continuo redderetur, jam nec fides ipsa esset; quae mala praesentia videns, ideo pie tolerat, quia bona promissa non videns, fideliter et patienter exspectat.