|
JUL. Sic egi hactenus, quasi vim donorum et vulnerum, in
contrariis licet effectibus, aequalem tamen Apostolus aestimasset:
crescit autem dubio procul sublimitas sanae fidei, quam tuemur; cum
consideratur Paulus, non solum remediis gratiae aegritudinem non
praetulisse culparum, verum etiam copiosiora beneficia judicasse
dispendiis.
AUG. Verum est: temporalia quippe sunt dispendia regeneratorum;
beneficia vero erunt sine dubio sempiterna: sed dispendia, quae
nascentes flendo testantur, dicite quo merito sub justissimo et
omnipotentissimo Judice eis, si nullum peccatum attrahunt,
irrogentur.
|
|