|
JUL. Qua culpa tu illas clades, quas supra
enumeravimus, dicis accidisse naturae, ex quibus nec unam in his qui
ad Christi perveniunt Sacramenta, constat sanari; ac per hoc multo
plus iniquitatem primi hominis ad nocendum asseris habuisse virtutis,
quam gratia Christi obtinet ad medendum: quo collecto, ostensum est,
quantam inter Catholicos et Manichaeos, tantam inter te et Apostolum
Paulum esse discordiam.
AUG. Tollit gratia Christi originalis peccati reatum, sed rem
invisibilem invisibiliter tollit: dimittit etiam cuncta peccata, quae
homines male vivendo insuper addiderunt. Judicium quippe ex uno
delicto in condemnationem; quia et unum illud quod a nascentibus
trahitur, trahit ad aeternam condemnationem, si non remittatur: nec
tamen hoc solum gratia dimittit; alioquin tantum valeret; sed cum ipso
dimittit et caetera; ergo plus valet: propter quod dictum est,
Judicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis
delictis in justificationem (Ibid., 16). Donat etiam gratia,
ut contra concupiscentiam carnis spiritus concupiscat: et si quando
fidelis homo in hoc certamine venialiter vincitur, debita dimittit
oranti; et quando damnabiliter vincitur, dat humiliorem poenitentiam,
cui tribuat indulgentiam. Donat postremo vitam aeternam et animae et
corpori, ubi qualia et quanta bona sint cogitare quis possit? Quomodo
ergo plus nocuit primi hominis iniquitas, quam profuit secundi
hominis, hoc est Christi, bonitas; cum ille temporaliter nocuerit,
Christus autem et temporaliter adjuvet, et liberet ac beatificet in
aeternum? Quae cum ita sint, sententia nostra catholica, non
Manichaea est; et ideo nec Pelagiana est, quia catholica est.
|
|