CAPUT XCVIII

JUL. Frivolam sane expositionem in hoc loco tuam optimo jure despicerem, et irrepercussam praeterirem, quasi nimis humo cohaerentem, nisi vererer, ne pellaciae magis quam constantiae crederetur. Loqueris ergo hoc modo:

“Quid est, multo magis abundavit; nisi quia omnes qui per Christum liberantur, temporaliter propter Adam moriuntur, propter ipsum autem Christum sine fine victuri sunt”

(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 46)? Quo sermone, si quid consequenter diceretur attenderes, omnem arcem tuam, id est traducem, cecidisse faterere. Dicis enim, ideo multo magis abundasse Christi gratiam, quia per eam vita conferatur aeterna, cum per Adae peccatum subeunda sit corruptio temporalis. Si ergo nihil aliud intulit Adam praeter corporis mortem, contra quem Christus copiosiore beneficio vitam contulit sine fine durantem; apparet non peccatum Adae ad posteros transisse, sed mortem.

AUG. Apparet te propterea irrisisse quod dixi, vel potius te irridere finxisse, ut his qui te non intelligunt, videreris dicere aliquid, cum diceres nihil: primum quia eis dixi Adam temporali morte nocuisse, quos Christi liberat gratia; quos enim occulti quidem, sed judicii justi veritate non liberat, etiamsi parvuli moriantur, aeterna morte plectuntur. Quomodo ergo hinc apparet, non peccatum Adae ad posteros transisse, sed mortem; nisi quia hoc vis putari, quod perstrepunt verba tua, non quod sequitur verba mea? Nos enim dicimus utrumque transisse, et a Christo utrumque clamamus auferri, reatum scilicet peccati plenissima remissione peccatorum, mortem vero beatissima resurrectione sanctorum; quae propterea non statim regeneratis datur, ut exerceatur fides, qua id quod non videtur speratur: hoc enim et in se ipsis et in parvulis suis cum sperant fideles, utique sunt fideles. Ecce quod dicimus, ecce cui catholicae veritati contradicitis: sed magis contra vos, quam contra illam dicitis, quidquid haereticis disputationibus dicitis.