|
Excutitur tertius liber Juliani: ac primum ostenditur eum,
Scripturarum testimoniis, Deuteronomii scilicet capite vigesimo
quarto, libri Regum quarti capite decimo quarto et Ezechielis capite
decimo octavo perverse abuti, ut suadere conetur, parentum peccata
filiis non a Deo ulla imputari. Ipsum deinde incassum laborare, ut
ab eo se explicet loco Epistolae ad Hebraeos, capite undecimo, per
quem evertenda foret responsio, qua in superiore libro tantopere
inculcavit, ideo ab Apostolo dictum esse unum, per quem transivit
peccatum, ne generatio sineretur intelligi. Postea reversum ad dicta
libri secundi de Nuptiis et Concupiscentia, inique agere cum
Augustino eumdem Julianum, qui ab illo et hominis liberum arbitrium
et Deum nascentium conditorem negari, denuo queritur; quique insuper
cum illius dictis haereticam quamdam Manichaei epistolam comparans,
non alia quam quae apud Manichaeum leguntur, argumentorum vice
objectari a sancto Doctore, ab eoque perinde atque a Manichaeo
naturam hominum malam pronuntiari calumniatur.
|
|