|
JUL. Dixerat quidem, ut David propheta testis est,
insipiens in corde suo, quia non esset Deus (Psal. XIII,
1): non tamen dixerat, quia esset quidem, sed tamen injustus
Deus; ita concinenter totius naturae voce resonabat, inseparabiliter
Deo adhaerere justitiam, ut facilius inveniretur qui substantiam
ejus, quam qui aequitatem negaret. Potuit existere qui putaret non
esse quod non videbat; non fuerat tamen inventus qui diceret iniquum
quod divinum esse credebat.
AUG. Et ipse inventus es. Nam cui nisi tali dicit, Suspicatus
es iniquitatem, quod ero tibi similis (Psal. XLIX, 21)?
Sed quoniam Christiani catholici et esse Deum, et justum esse
sciunt; ideo natos homines, si non renati in parvula aetate
moriuntur, cum sint imagines Dei, non injuste tamen, sed peccati
originalis merito, in regnum Dei non suscipi, dubitare non possunt.
|
|