CAPUT C |
JUL. Secundum autem librum expositione Apostoli argumentis Augustini ex adverso positis, pro ea quam suppeditavit veritas, facultate complevi: atque ideo nunc ad libri ejus ordinem revertamur.AUG. Secundum librum non expositione Apostoli, sed sub expositionis professione, inani oppugnatione complesti, vanitate tibi, non veritate, suppeditante quae diceres. |