|
JUL. Igitur postquam sibi unum de praefatiuncula prioris
operis mei caput, quod quasi impugnaret objecit, illudque de figulo
peccatorum Deo suo subdidit; me arguit, quam sane constanter et
pure, ipsius eloquiis publicetur.
sicut te atque
alios fallens loqueris, si quis aut liberum in hominibus arbitrium,
aut Deum esse nascentium conditorem dixerit, Coelestianus et
Pelagianus vocatur: ista quippe et catholica fides dicit. Sed si
quis ad colendum recte Deum, sine ipsius adjutorio dicit esse in
hominibus liberum arbitrium; et quisquis ita dicit Deum nascentium
conditorem, ut parvulorum neget a potestate diaboli redemptorem, ipse
Coelestianus et Pelagianus vocatur. Liberum itaque arbitrium esse in
hominibus, et Deum esse nascentium conditorem, utrique dicimus; non
hinc estis Coelestiani et Pelagiani. Liberum autem esse quemquam ad
agendum bonum sine adjutorio Dei, et non erui parvulos a potestate
tenebrarum, et sic transferri in regnum Dei (Coloss. I, 13):
hoc vos dicitis: hinc estis Coelestiani et Pelagiani
(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 8). Natare te quidem in
impietatis tuae et formidinis palude frequenter ostendi, nec super hoc
dubitaturum prudentem constat esse lectorem.
AUG. Nec natare te posse, sed mergi, alii noverunt, qui
haereticum te esse cognoscunt: nam tu eadem submersione sensum etiam
perdidisti.
|
|