CAPUT CII

JUL. Atque ideo in primo libro nec me fuisse mentitum, quid scripseram, omnes qui fugissent nostrae societatis invidiam, in Manichaeorum praerupta corruere, liberum arbitrium denegantium, et Deum hominum conditorem; teque id quod fueras propulsare conatus, statim absolutis arripuisse sermonibus, etiam illorum scriptorum, quae ad Bonifacium miseras, insertione patefeci (Supra, lib. 1, cap. 14). Verumtamen hoc, etiam haec quam nunc posui, tua responsio confitetur. Dixisti enim, fidem catholicam esse, quae et liberum credit arbitrium, et Deum nascentium conditorem. Quod utrumque omnium haereticorum, Manicheos certum est vobiscum negare.

AUG. Manichaei (quod videre non vultis) a vobis potius adjuvantur, qui tot et tanta mala quae pati parvulos cernimus, non meritis peccatorum, sed genti tribuunt tenebrarum. Non enim habetis quo fugiatis, quando a vobis mala ista unde sint percunctantur. Sed nobis ad liberum arbitrium hominis, quo natura humana, cum bona fuerit instituta, vitiata est, haec omnia referentibus, catholica vobiscum veritate vincuntur.