CAPUT CIII

JUL. Verum quia fidei catholicae, cujus solido nudatus es, quasi amiculum tenue, solum nomen assumis, vis nos credere, etiam a te hoc teneri quod catholici confitentur, id est, et liberum arbitrium esse in hominibus, et Deum nascentium conditorem. Sed si hoc a te simpliciter fideliterque prolatum est, finem certamini impone silentio; fama ad nos criminantium recurrat, qui id objecerimus tibi, quod secura negatione deleveris. Hoc solum huic adde sententiae, si qua inventa fuerit secta, si qua disputatio, quae hanc duplicem confessionem, quam catholicam esse professus es, aliqua conetur argumentatione convellere, aut tuam non esse, aut a te ulterius non defendi. Si autem juvat, ea quae dicturus es negasse, locupleti etiam disputatione defendere; explica definitiones liberi arbitrii, et fines ejus distinctionibus absolutis quasi quibusdam cinge limitibus.

AUG. Inimici et defensores, liberum arbitrium defendendo premitis, quod ad suos limites revocari omnipotentis et veri defensoris bonitate non vultis.