|
JUL. Deum quoque talium hominum assere conditorem, quales
manibus ejus justitiaeque conveniunt.
AUG. O stulti haeretici novi! si manibus Dei non conveniunt opera
vitiosa, numquid manibus Dei subtrahere ulla hominum corpora
audebitis, quae videtis saepe nasci nonnulla vitiosa? Cur non ergo
naturam primario peccantis hominis arbitrio vitiatam cum catholica
veritate fatemini, de qua Deus facit quod non solum artifici bono,
sed etiam judici convenit justo; ne Manichaei vos cogant humana
corpora tribuere artifici maligno et injusto?
|
|