CAPUT CV

JUL. Quorum certe nihil a te actum est: sed postquam respondisti Catholicos liberum arbitrium confiteri, de quorum te numero esse confingis; statim definitionem admovisti, quae id quod dedisse videbaris eriperet. Ais enim:

“Sed si quis ad colendum recte Deum, sine ipsius adjutorio dicit esse in hominibus liberum arbitrium, hic Pelagianus vocatur.”

Et item:

“Liberum arbitrium esse in hominibus dicimus. Liberum autem quemquam esse ad agendum bonum.”

AUG. Ibi si adjunxisses,

“haeretici dicunt;”

quamvis ego verba ista non dixerim, a mea tamen sententia non recessisses. Verum est enim haereticos dicere, id est, vos ipsos, liberum esse quemquam ad agendum bonum sine adjutorio Dei. Sed cur ibi non legerim,

“sine adjutorio Dei,”

quae in hac sententia verba mea etiam ipse paulo ante posuisti; quamdiu possum, mendoso potius codici tribuo, quam tibi: dic ergo caetera.