CAPUT CVI

JUL. Quod enim ais, ad colendum recte Deum sine ipsius adjutorio, dici a nobis, sufficere unicuique libertatem arbitrii, omnino mentiris. Cum enim cultus Dei multis intelligatur modis, et in custodia mandatorum, et in exsecratione vitiorum, et in simplicitate conversationis, et in ordine mysteriorum, et in profunditate dogmatum, quae de Trinitate vel de resurrectione, multisque aliis similibus fides christiana consequitur: qui fieri potest, ut nos in confuso dicamus, sine adjutorio Dei liberum arbitrium sufficiens ad ejus esse culturam, cum legamus in Evangelio dicentem Dominum, Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, qui abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis; ita, Pater, quoniam sic fuit beneplacitum ante te (Matth. XI, 25 et 26)? Cum utique ista omnia, tam quae dogmatibus, quam quae mysteriis continentur, libertas arbitrii per se non potuerit invenire: quamvis ut nec idola colerentur, nec Deus qui innotescebat mundi ipsius conditor sperneretur, Magistro Gentium teste, docere potuerit ratio naturalis (Rom. I, 20). Non ergo hoc quod fingis, aut nos aut quisquam dicit prudentium: sed affirmamus a Deo fieri hominem liberi arbitrii, eumque innumeris divinae gratiae speciebus juvari, cui possibile sit vel servare Dei mandata, vel transgredi. Et hoc est ubi liberum arbitrium esse defendimus, ut cum Deus tam multis modis benignitatem suam asserat, id est, praecipiendo, benedicendo, sanctificando, coercendo, provocando, illuminando, unusquisque eorum qui jam ratione utitur, liberum habeat, voluntatem Dei vel servare, vel spernere.

AUG. Tam multa dicis quibus nos adjuvat Deus, id est,

“praecipiendo, benedicendo, sanctificando, coercendo, provocando, illuminando:”

et non dicis, Charitatem dando; cum dicat Joannes apostolus, Charitas ex Deo est (I Joan. IV, 7). Unde item dicit, Ecce qualem charitatem dedit nobis Pater, ut filii Dei vocemur, et simus (Id. III, 1). In hac charitate, quae cordi humano, spiritu, non littera datur, etiam potestas illa intelligitur, de qua idem ipse in Evangelio suo, Dedit eis, inquit, potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Hanc vos ab homine esse dicitis homini per liberum arbitrium, spiritum habentes hujus mundi, non eum qui ex Deo est; propter quod nescitis quae a Deo donata sint nobis (I Cor. II, 12). Ideo nec pacem habetis cum Ecclesia, de qua existis; nec charitatem, quam Dei esse donum negatis; nec fidem, quia haeretici estis: quoniam pax fratribus et charitas cum fide, non ab humano libero (Ephes. VI, 23). Si agnoscis in his verbis dogma apostolicum, et in verbis tuis agnosce te haereticum.