CAPUT CVII

JUL. Non ergo sine adjutorio Dei ad cultum ejus, qualem exhibent initiati mysteriis, liberum arbitrium idoneum credimus: sed divinae aequitatis locupletem testem libertatem arbitrii confitemur, ut eo tempore quo nos manifestari oportet ante tribunal Christi, et recipere unumquemque propria corporis, sicut gessit, sive bonum, sive malum, nihil Deus injuste judicare doceatur, qui nulli imputat peccatum, nisi quod is, qui propter illud punitur, potuit et cavere.

AUG. Bene me commones quid contra te dicam. Omnes nos certe, sicut dicit Apostolus, manifestari oportet ante tribunal Christi, ut ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10). Numquid ab hac universitate parvulos separabis? Dic ergo quid boni per corpus gesserint proprio libero arbitrio, ut recipiant regnum Dei tam magnum bonum: aut quid mali egerint propria voluntate, qui parvuli abalienabuntur ab hac vita Dei. Quod si, ut necesse est, fatearis sine ullis operibus liberae voluntatis, quae gerit quisque per corpus, illos in Christo vivificari; cur non fateris istos in Adam mori, cum scias Adam Christo e contrario esse formam futuri? An clausis oculis os aperies, et dices, illis in quo renati sunt, spiritum profuisse justitiae, et istis in qua nati sunt, carnem non obfuisse peccati? Quis, nisi vos, hoc dicere audebit? Majoris vero aetatis homines quando audiunt vel legunt, unumquemque recepturum secundum ea quae per corpus gessit, non debent in suae voluntatis virtute confidere; sed orare potius talem sibi a Domino praeparari voluntatem, ut non intrent in tentationem. Praeparatur enim voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX); et, Orate, inquit Dominus ipse, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41); et, Oramus ad Deum, ait Apostolus, ne quid faciatis mali (II Cor. XIII, 7).