CAPUT CVIII

JUL. Prior ergo sententia tua nihil obscuritate promovebit: secunda vero, qua repetis, quoniam liberum quidem confiteris arbitrium, non tamen ut quisque homo liber ad agendum bonum credatur, viscera tua tota nudavit.

AUG. Cogis me jam tibi tribuere, quod codici paulo ante tribuebam. Ecce enim sic repetis sententiam meam, ut eam non impleas verbis meis, quae valde sunt necessaria, vobisque contraria. Ego enim dixi,

“Non esse liberum quemquam ad agendum bonum sine adjutorio Dei.”

Tu autem dicis, fateri me quidem liberum arbitrium

“non tamen ut quisquam homo liber ad agendum bonum credatur:”

nec addis quod ergo addidi,

“sine adjutorio Dei.”

Non accuso furem, ablata civiliter repeto: redde verba mea, et nihil valebunt tua.