|
JUL. Ecce enim nos, sicut primo libro fecimus, ita nunc
presse cogimus, ut ostendas quemadmodum liberum arbitrium non negaris.
Insidat autem hoc lectori nostro, te videlicet confessum esse
liberum arbitrium, et Deum nascentium conditorem Catholicis
praedicare; quae duo nunquam nisi Manichaeus negavit: sed cum haec
communiter ambo dederimus, nec tibi autem, nec dogmati tuo libertas
constet arbitrii; conficitur omnino, te et dogma tuum de fide
catholica nihil tenere. Interrogo ergo quae vis sit, quaeve definitio
liberi arbitrii. Certe in ejus potestate, naturalium nulla conversio
est. Nemo enim in se sensuum unquam mutavit officia, verbi gratia,
ut voces naribus, aut auribus susciperet odores: nemo sexus sui
convertit proprietatem: nemo in formam transire animantis alterius,
nemo per liberum arbitrium pilos corporis sui innatis potuit mutare
velleribus: nemo sibi pro ingenio aut qualitatem aut quantitatem
corporis vindicavit. His exemplis licet omnia quae ad hanc conditionem
respiciunt pervagari. Transeamus igitur a naturalibus ad externorum
discussionem. Cui agrorum fecunditas, cui prosperitas navigationum,
cui nobilitas et opes, cui constantia ipsius nobilitatis in jure
constitit voluntatis, ut vel ad horum vel ad similium sibi
conquisitionem voluntate se libera a Deo effectum esse fateretur?
Naturalia ergo inconcussis ordinibus; externa vero casibus semper
feruntur incertis. In quibus igitur consistit liberum arbitrium,
propter quod homines bestiis antecellunt, propter quod ad Dei imaginem
facti sunt, et quo solo divini examinis justitia continetur? in quo
est hoc, inquam, arbitrium liberum; quod ut Manichaeos negare certum
est, ita Catholicos asserere etiam tu fateris? Sine dubio, in eo ut
possibile sit homini voluntatem suam, sine aliquo inevitabili
naturalium coactu, vel immittere in crimen, vel a crimine cohibere.
AUG. Cohibere a crimine voluntatem, hoc ipsum est, nec aliud
quidquam, non intrare in tentationem. Sed si hoc haberemus in
potestate propriae voluntatis, non moneremur ut id orando a Domino
posceremus. Cui ergo dicitur, Declina a malo (Psal. XXXVI,
27): hoc utique dicitur, ut a crimine suam cohibeat voluntatem.
Et tamen Apostolus cum posset etiam hoc recte dicere, Praecipimus
vobis, ne quid faciatis mali: Oramus, inquit, ad Deum, ne quid
faciatis mali. Ecce quare dixi (non sicut tu dixisse me dicis),
Neminem liberum ad agendum bonum sine adjutorio Dei. Hoc quippe
adjutorium fidelibus orabat Apostolus: non ex natura hominis liberum
auferebat abitrium. Homines elati et inflati, nolite in vestra
virtute confidere: Deo vos subdite, atque ut voluntatem cohibeatis a
crimine, et in tentationem non intretis, orate. Nec existimetis non
vos intrare in tentationem, quando ab opere aliquo malo concupiscentiam
carnis forti voluntate cohibetis. Ignoratis versutias tentatoris: in
majorem tentationem, quando haec voluntati vestrae sine adjutorio Dei
deputatis, intratis. Vellem sane quomodo dixeris, nos doceres, quod
ea quae in bonis vel in malis hominum appellantur
sicut
divitiae vel paupertas et caetera,
|
“casibus ferantur incertis.”
|
|
Etiam haec enim catholica fides ita demit humanae, ut divinae tribuat
potestati. Hoc autem dico, quia timeo vobis, ne forte id quoque
vestro addideritis errori, ut quidquid homines patiuntur vel
adipiscuntur, sive in corporibus suis, sive in rebus externis, ad
divinam negetis providentiam pertinere: ac per hoc, quidquid malorum
perpetiuntur et parvuli, ita incertis casibus deputetis, ut a judicio
ejus, sine cujus voluntate, ut ipse Dominus dicit, nec passer cadit
in terram (Matth. X, 29), haec alienare conemini. Quoniam
videtis haeresim vestram in hac parvulorum miseria naufragare, quae sub
Deo justo nulla esset, nisi eam natura humana primi peccati
magnitudine vitiata et damnata meruisset.
|
|