|
JUL. Et ut res absoluta paucis illuminetur exemplis; ut tam
liberum sit homini sacrilegium facere velle, quam nolle; tam liberum
sit parricidium velle perpetrare, quam nolle; tam liberum sit
adulterium committere velle, quam nolle; tam possibile sit verum
testimonium perhibere, quam falsum; tam liberum Deo obedire
imperanti, quam diabolo persuadenti.
AUG. Verum dicis: hoc est liberum arbitrium, talo omnino accepit
Adam: sed quod datum est a conditore, et a deceptore vitiatum;
utique a salvatore sanandum est. Hoc vos non vultis cum Ecclesia
confiteri: hinc estis haeretici. Homo qui non cogitas ubi sis, et in
diebus malis tanquam in bonis caecus extolleris: quando erat tale,
quale describis, liberum arbitrium, nondum homo vanitati similis
factus erat, ut dies ejus sicut umbra praeterirent (Psal.
CXLIII, 4). Non enim vanitas Deus, ad cujus similitudinem
factus erat, quae per ejus gratiam renovatur de die in diem. Nondum
dicebatur, Ego in iniquitatibus conceptus sum (Psal. L, 7).
Nondum dicebatur, Quis enim est mundus a sorde? Nec infans cujus
est diei unius vita super terram (Job XIV, 4, sec. LXX).
Postremo non dicebatur, Non quod volo, sed quod odio, illud facio;
et Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum: velle
enim adjacet mihi; perficere autem bonum, non invenio; et, Video
aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae (Rom.
VII, 15, 18, 23). Hoc malum in Adam, quando rectus
creatus est, non erat; quia natura humana depravata nondum erat.
Rectorem habebat, quem libero reliquit arbitrio: non liberatorem
quaerebat, per quem fieret liber a vitio. Nam et si verba illa, Non
quod volo, ago, et caetera talia, hominis sunt, ut dicitis, nondum
sub Christi gratia constituti; ergo etiam hinc convincimini, quod tam
infirmae voluntatis ad agendum bonum homines Christus invenit, et quod
arbitrii liberi infirmitatem ad agendum bonum nonnisi per Christi
gratiam potest humana reparare natura. Ac per hoc verum est quod
dixi, Neminem esse liberum ad agendum bonum sine adjutorio Dei. Et
proptera tu subtraxisti,
ut tibi campus
aperiretur, ubi te loquacius quam eloquentius per multa jactares,
quibus non delectares legentem, sed intelligere volentem, quantum
posses, potius impedires. Subdimini Deo, ut corrigamini. Nemo est
liber ad agendum bonum sine adjutorio Dei. Quid, ut praecipitetis,
humanam extollitis voluntatem? Orate potius, ne intretis in
tentationem.
|
|