|
JUL. Propterea autem in superioribus voluntatem perfectam
magis quam rerum effectus locavi, quoniam et parricidium, et
sacrilegium, et adulterium, vel horum similia, facilius est cavere
quam facere. Neque enim semper voluntati malae perpetrandi quod vult
adest facultas. At e regione, horum abstinentia in summa quiete
consistit. Nisi forte hoc ipsum a vobis labor dicatur, laborare
nolle. Omitto ea quae tam Scripturae sanctae, quas Prophetae, quas
Evangelistae, quas Apostoli protulerunt, quam disputatores catholica
sanitate fulgentes, Joannes, Basilius, Theodorus, et horum
similes commendaverunt, multo esse majorem laborem committere crimina,
quam cavere.
AUG. Utinam horum fidem teneres: peccatum originale in parvulis
non negares.
|
|