|
JUL. Interim quod ad praesens negotium spectat, inculco
liberum arbitrium nec ob aliud datum esse, nec intelligi in alio
posse, quam ut nec ad justitiam, nec ad iniquitatem, captiva aliquis
voluntate rapiatur.
AUG. Qui per legem, quam videt in membris suis repugnantem legi
mentis suae et captivantem se sub lege peccati, clamat, Non quod
volo, facio bonum; sed quod odio malum, hoc ago; debes utique
dicere, quomodo non rapiatur ad malum voluntate captiva. Ut enim
secundum vos interim loquar, si sub mala iste consuetudine gemit,
nondum, sicut dicitis, sub Christi gratia constitutus, habet iste,
an non habet liberum voluntatis arbitrium? Si habet; quare non facit
bonum quod vult, sed malum quod odit agit? Si autem propterea non
habet, quia sub gratia Christi nondum est; ecce quod jam dixi,
iterum dico, et vobis video saepe dicendum: Nemo nisi per gratiam
Christi ad bonum quod vult agendum, et ad malum quod odit non
agendum, potest habere liberum voluntatis arbitrium non ut voluntas
ejus ad bonum sicut ad malum captiva rapiatur; sed ut a captivitate
liberata, ad liberatorem suum liberali suavitate amoris, non servili
amaritudine timoris attrahatur.
|
|