CAPUT CXIV

JUL. Verumtamen nec virtutum est aerumnosa possesio, quae extra regnum quoddam bonae conscientiae promissa aeternae beatitudinis sublimitate fruitur. Adsunt tamen adjutoria gratiae Dei, quae in parte virtutis nunquam destituunt voluntatem: cujus licet innumerae species, tali tamen semper moderatione adhibentur, ut nunquam liberum arbitrium locopell ant, sed praebeant adminicula, quamdiu eis voluerit inniti; cum tamen non opprimant reluctantem animum. Inde quippe est, quod ut alii ad virtutes a vitiis ascendunt, ita etiam alii ad vitia a virtutibus relabuntur.

AUG. Unde fieri potest, ut adjutoria gratiae Dei liberum arbitrium loco pellant; quod potius vitiis pulsum et nequitiae subjugatum, ut in locum suum redeat, liberant? Sed cum quaeritur a vobis, quae sint ista adjutoria gratiae Dei, edicitis quae supra commemorasti,

“Deum adjuvare praecipiendo, benedicendo, sanctificando, coercendo, provocando, illuminando:”

quae omnia etiam per homines fiunt, secundum Scripturas. Nam et praecipiunt homines, et benedicunt, et per divina Sacramenta sanctificant, et corripiendo coercent, et exhortando provocant, et docendo illuminant: non tamen qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Hoc est autem incrementum, ut unusquisque obediat praeceptis Dei: quod non fit, quando vere fit, nisi charitate. Unde Ecclesia incrementum corporis facit, in aedificationem sui, in charitate (Ephes. IV, 16). Istam charitatem non dat nisi Deus: charitas enim ex Deo est (I Joan. IV, 7). Hanc vos inter adjutoria gratiae quae commemoratis, nominare non vultis, ne hoc ipsum quod obedimus Deo, ejus esse gratiae concedatis. Putatis quippe isto modo auferri voluntatis arbitrium: cum hoc quisquam facere nisi voluntate non possit; sed quod vos non vultis, Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX); non forinsecus sonantibus verbis, sed sicut orante exauditaque regina convertit Deus et transtulit indignationem regis in lenitatem (Esther XV, 11). Sicut enim hoc divino et occulto modo egit in hominis corde; sic operatur in nobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13).